Hľadaný výraz: 1kor 3,10-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; 11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. 12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, 13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. 14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; 15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

1

mail   print   facebook   twitter